PENAX

PENAX
PENAX
Codex Croylandiae, sub Ioffrido Abbate, MS. Pulcherrimumque Penacem per incendium illud tunc perdidimus, et valde sumptuoso de omni genere metalli, pro varietate siderum et signorum, mirabiliter fabrifactum. Saturnus enim plumbeus, Iuppiter autem aureus, Mars vero ferrugineus, Sol de aurichalco, Mercurius Electrinus, Venus de stanno, et Luna fuit de argento. Coluri et omnia signa Zodiaci, iuxta suas naturas, suas imagines et colores, variis formis et figuris arte fabrili sortientes, multiplicitate tam gemmarum, quam metallorum, et tam oculos quam ingenia intuentium, supra modum sollicitabant. Non erat tale Nader notum aut nominatum. Rex Franciae quondam illud Turketulo dederat, et ille in suo obitu communi Bibliothecae, tam pro ornamento, quam pro iuniorum documento commendaverat iam igne vorace consumptum, et in nihil liquofactum. Ortus vocabuli: Pinax est pugilaris ephemeris, tabula manualis ex pinis facta. Pinax etiam dicitur tabula, in qua Philosophi figuras faciunt in supposito pulvere, Vitruv. etc. Spelmann. Gloss. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”